- APOCRYPHA
- APOCRYPHAsic libri dicti, qui publice primo non legebantur in Ecclesia. Ludovicus Vives, in l. 1.5. de Civ. Dei c. 23. Vel, quia apud Iudaeos, a facra illa crypta, in qua libri Canonici asser vabantur, abfuerunt: Augustin. l. 11. contra Faustum, c. 2. Epiphanius, de Pond. et Mens. Damascen. l. 4. c. 18. Horum quidam Utiles olim censebantur, quos Ecclesia quidem legit, sed intra Canonicas scripturas non recepit, Hieron. Praef. in libr. Salom. Ut, liber Iuditae, Tobias, libb. 2. Maccabaeorum, Sapientiae, Ecclesiasticus: Baruch, Additiones ad Denielen=m et Estheram, Canticum trium puerorum, Historia Susannae et Beli. l. 2. et 3. Esrae. Vide quemque suô locô. Alii Noxii: ut Euangelium Thomae, Nicodemi, Luciani, etc. de quibus hîc sermo non est. Priores in pretio primitus esse coeperunt, partim propter materiam, videl. pietatis doctrinam; partim etiam propter historiae sacrae continuationem: sic secernebantur a libris profanis. Dein coniuncti fuerunt cum libris Canonicis, eôdem volumine. Tertio, legi coeperunt in Ecclesia propter rud ores, ad mores eorum formandos et excitandos, firmandosque animos ad constantiam Confessionis, exemplis Mattyrum, vide Can. 47. Concil. Carthag. qui tamen abusus, et confusio librorum, iam olim damnate est, a Synodo Laodicena Can. 57. Tandem Conciliô Florentinô et Tridentinô par iis cum Canonicis auctoritas data est. Vide Frid. Spanhemii Disputat. de auctoritate Libr. Apocryphorum: Auctorum vero, qui in libros Apocryphos commentati sunt, elenchum exhibet Guil. Crowaeus, in Elencho scriptor. in S. Scripturam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.